라틴어 문장 검색

ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis, qui ab oratore procul absunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 220:4)
nam et ipse oratorem fortunae subiicit, ut, si non persuaserit, nomen suum retinere non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 221:2)
Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 223:1)
omnia subiecisse oratori videtur Aristoteles, cum dixit vim esse videndi, quid in quaque re possit esse persuasibile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 225:1)
sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 226:1)
qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 228:1)
quae certe sunt oratoris opera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 239:1)
Orator simile tantum veri petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 241:2)
nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse virum bonum volumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt, revertamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 242:1)
nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 243:2)
neque vero me Lacedaemonii atque Athenienses magis moverint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 256:2)
si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 259:2)
quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 270:3)
quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 273:1)
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 276:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION