라틴어 문장 검색

atque uti notum esset, utrumque ordinem non tam libertate inter se quam dignitate differre, de iurgio quodam senatoris equitisque R. ita pronuntiauit, non oportere maledici senatoribus, remaledici ciuile fasque esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 2:2)
sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:2)
Heluidio Prisco, qui et reuersum se ex Syria solus priuato nomine Vespasianum salutauerat et in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione ulla transmiserat, non ante succensuit quam altercationibus insolentissimis paene in ordinem redactus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 15장 1:2)
Ordinem uitae hunc fere tenuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:1)
urbis incendio nihil publice nisi perisse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis destinauit praeposuitque compluris ex equestri ordine, quo quaeque maturius peragerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 4:3)
dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:2)
Ius diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro tribunali extra ordinem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 1:1)
quosdam ex utroque ordine lege Scantinia condemnauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:6)
"Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:10)
Ordo autem agminis erat talis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 11:1)
XXX et duo armatorum ordines ibant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 14:1)
Paulatim deinde laxare semet sinus montium et maius spatium aperire coeperant, ita ut non pedes solum pluribus in ordinem incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 14:3)
Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 25:2)
Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universae quidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 22:1)
Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION