라틴어 문장 검색

Iamque rerum tantarum pondere et montis ardui vertice et prolixo satis itinere nihil a mortuo differebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:1)
nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus calci- bus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:2)
Mons horridus silvestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit;
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:3)
"Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam Ornatam mundo funerei thalami:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:36)
"Itur ad constitutum scopulum montis ardui, cuius in summo cacumine statutam puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales, quibus praeluxerant, ibidem lacrimis suis extinctas relinquentes deiectis capitibus domuitionem parant, et miseri quidem parentes eius tanta clade defessi clausae domus abstrusi tenebris perpetuae nocti sese dedidere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:61)
"Ei prospecto templo quodam in ardui montis vertice, Unde autem inquit Scio an istic meus degat dominus?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:2)
"quam cunctus oriens Zygiam veneratur et omnis occidens Lucinam appellat;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:25)
"Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:100)
"At illa studiose gradum celerans montis extremum petit cumulum certe vel illic inventum vitae pessimae finem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:103)
delegor enim ligno monte devehundo, puerque mihi praefectus imponitur, omnibus ille quidem deterrimus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:3)
Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor;
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:4)
Dumque in ista necis meae decunctor electione, matutino me rursum puer ille peremptor meus contra montis suetum ducit vestigium.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:2)
nam collo constrictum reducunt eum pastores molesti contra montis illius silvosa nemora, unde lignum puer solebat egerere:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:18)
Silvosi montis asperum permensi iugum rursusque!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:8)
Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta, sparsimque defluens pascentes circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent:
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION