라틴어 문장 검색

Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, ut quibus ad communem salutem utatur, gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare operam videt) omnem laborem libens patitur ut parentis custos ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:1)
Quod bonorum parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:2)
debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:3)
Liberos coniugesque et graves senio parentes traxerunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:1)
Rectorem Romano imperio filium longa fide approbet et ante illum consortem patris quam successorem aspiciat!
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 75:4)
Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum in- tactumque sit fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera ducere, ex quibus erat deos petitura.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 97:1)
Mortem A. Cremuti Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:4)
" Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui cum condicionem vitae nossent, in hanc nos sustulerunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:9)
Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:4)
Immensum est, si velim singula referre, per quae in parentes avesque suos contumeliosus fuit, per quae in uni- versos ordines;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:4)
Non pietas illam iram sed infirmitas movet, sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt quam nucibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 74:2)
illud pulchrum dignumque, pro parentibus, liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente, volentem, iudicantem, providentem, non impulsum et rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:2)
Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 116:1)
In iis erunt boni magistratus parentesque et praeceptores et iudices, quorum castigatio sic accipienda est quomodo scalpellum et abstinentia et alia quae profutura torquent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 146:2)
Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION