라틴어 문장 검색

nunc pedes adsistas pediti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:201)
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)
excutiat cineres Ephyre, Spartanus et Arcas tutior exanguis pedibus proculcet acervos fessaque pensatis respiret Graecia poenis!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:287)
ut leo, quem fulvae matris spelunca tegebat uberibus solitum pasci, cum crescere sensit ungue pedes et terga iubis et dentibus ora, iam negat imbelles epulas et rupe relicta Gaetulo comes ire patri stabulisque minari aestuat et celsi tabo sordere iuvenci.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:26)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
vitulam non blandius ambit torva parens, pedibus quae nondum proterit arva nec nova lunatae curvavit germina frontis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:58)
Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis Thracia pacifero contigit arva pede diraque sanguinei vertit praesaepia regis et Diomedeos gramine pavit equos, tunc patriae festo laetatus tempore vates desuetae repetit fila canora lyrae et resides levi modulatus pectine nervos pollice festivo nobile duxit ebur.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:4)
nec cervam volucres eripuere pedes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:15)
fractane iugi compage Vesevi Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:104)
liquitur in roremque pedes et brachia manant nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:154)
ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit casus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:286)
haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus narratur rapuisse vagos exercitus amnes et telis umbrasse diem, cum classibus iret per scopulos tectumque pedes contemneret aequor.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:59)
pedites in parte sinistra consistunt.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:206)
amputat ille pedes, umerum quatit ille solutis nexibus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:246)
namque poli media stellantis in arce videbar ante pedes summi carmina ferre Iovis;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION