라틴어 문장 검색

Cur uolucris celeri pennarum remige tuta, Plumas in remos, alas in carbasa fingens, Transmeat aerium pelagus quasi nauis ymago Et sine naufragio talem pertransit abyssum Tuta, nec in tali pelago timet illa Caribdim.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:23)
Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum illud adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 19:1)
pelagoque volans da vela patenti simplici generi carminis praesta favorem, ut 'vela' favorem accipiamus, 'patens pelagus' carminis facilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 411)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)
iam fretum intrabat quinqueremis cum Laelius et ipse in quinqueremi ex portu Carteiae sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 452:1)
in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION