라틴어 문장 검색

nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:7)
sic a principiis ascendit motus et exit paulatim nostros ad sensus, ut moveantur illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:20)
omnis enim longe nostris ab sensibus infra primorum natura iacet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:2)
Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum qualia sint et quam longe distantia formis, percipe, multigenis quam sint variata figuris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:1)
Huc accedit uti mellis lactisque liquores iucundo sensu linguae tractentur in ore;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:1)
omnia postremo bona sensibus et mala tactu dissimili inter se pugnant perfecta figura;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:4)
omnis enim, sensus quae mulcet cumque, haut sine principiali aliquo levore creatast;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:8)
Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, titillare magis sensus quam laedere possint, fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:10)
Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam dissimili dentata modo conpungere sensus corporis, indicio nobis est tactus uterque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:11)
qua propter longe formas distare necessest principiis, varios quae possint edere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:14)
quod cumque videmus sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis non e perplexis, sed acutis esse elementis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:21)
scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, provolvi simul ut possint et laedere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:24)
terra quidem vero caret omni tempore sensu, et quia multarum potitur primordia rerum, multa modis multis effert in lumina solis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:20)
nidor enim penetrat qua fucus non it in artus, fucus item sorsum, sapor insinuatur sensibus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:9)
Nunc age dicta meo dulci quaesita labore percipe, ne forte haec albis ex alba rearis principiis esse, ante oculos quae candida cernis, aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION