라틴어 문장 검색

hinc est, quod annos a fructi- bus computat, ut "post aliquot mea regna videns mi- rabor aristas", hinc etiam illae comparationes sunt "nam neque me tantum venientis sibilus austri nec percussa iuvant fluctu tam litora nec quae saxosas inter d. f. valles".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 152)
qui cum magis Apollinis amore laetaretur, dum exercetur disco, ab irato Borea eodem disco est interemptus et mutatus in florem nominis sui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 633)
non bene ripae creditur i. a. e. n. v. s. allegoria, ad illud quod supra diximus, pertinens, quia post acceptos agros ab Arrio centurione paene est interemptus, nisi se praecipitasset in fluvium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 941)
alii dicunt significari per allegoriam C. Iulium Caesarem, qui in senatu a Cassio et Bruto viginti tribus vulneribus interemptus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 2010)
qua cognita Procne Itym filium interemit et patri epulan- dum adposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 784)
cyclops autem cum eam de mari non posset evocare, Acin, quem nympha diligebat, ictu petrae interemit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 376)
haec comesa ora homi- num rictus dolore contrahit et quasi ridentes interimit, unde vulgo *σαρδόνιοσ γέλωσ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 412)
nam Hector dedit Aiaci gladium, quo se Aiax postea interemit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 64)
tunc Neptunus percusso litore equum, ani- mal bellis aptum, produxit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 126)
Theseus cum ad interimendum Minotaurum Cre- tam venisset, miseratam eius Ariadnen auxilium ei ad occidendum filo ducto Minotaurum praestitisse;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2229)
qui cum susceptos hospites immolaret, ab Hercule interemptus est, cum etiam eum voluisset occidere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 52)
pestem meditata ivuencae Ionem dicit, Inachi filiam, quam in bovem conversam (Iuno) oestro percussisse dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1531)
nam calore liquefacta defluunt mella, quae si fuerint frigore condurata, constrictas apes interimunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 373)
qui cum advenas luctari secum adige- rent et excruciarent, ad postremum victi et interempti ab Hercule ani- mum patris perculerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3902)
quae cum putrefacta esset et nervi eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4633)

SEARCH

MENU NAVIGATION