라틴어 문장 검색

Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 761:2)
neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est quantae summae damnatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 765:2)
cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in his ullum vestigium pecuniae regiae apparuit, sed nequaquam tantum redactum quantae summae erat damnatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha25)
et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 16:2)
pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit viamque a Placentia ut Flaminiae committeret Ariminum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 20:1)
inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 513:1)
sed magis inchoatae apud L. Pupium praetorem quaestiones erant quam ad exitum ullum perductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 235:1)
ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 482:2)
ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 630:1)
forte oblatum perductumque in regiam vocari iube.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 632:2)
quindecim milia hostium sunt caesa, omnes Sardorum populi qui defecerant in dicionem redacti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 187:1)
P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisasque depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in dicionem redactis arma ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 213:2)
ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra ad certum redigatur vanusne hic timor noster an verus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 278:1)
venditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 326:2)
hi quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 124:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION