라틴어 문장 검색

propius est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris voluisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 185:1)
Verginius dum collegam consuleret moratus, permittente eo nocte dictatorem dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 233:2)
Aemilio permissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 323:1)
senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 233:2)
quae autem ad sacra pertinebant, a pontificibus maxime ut religione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 10:3)
introductis in senatum captivis cum bello persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id bellum mandassent, adiutorem sibi ad rem unum petit permissoque ut ex collegis optaret quem vellet, contra spem omnium L. Furium optavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 267:1)
An hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae novem annis quibus regnant sumpsisse ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis, se permissuros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 427:1)
' An aliter rogat qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 437:1)
M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, cum obstrictos aere alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine adfectati regni damnatus de saxo deiectus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha3)
si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 87:1)
quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 475:3)
haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt ut ageret diceretque quae e re publica nominis Latini fideque sua viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 49:1)
et Antium nova colonia missa, cum eo ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni vellent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 211:1)
alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 289:2)
eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis, atque ita concitatos calcaribus permisit ut sustinere eos nulla vis posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION