-
Cogitate cum animis vestris, si quid vos per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis, dum vivitis, non abscedet;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 5:2)
-
CUM Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti prosequebamur;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 2:1)
-
Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 3:1)
-
nunc satis erit atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit et sequitur quaedam discendi voluptas insatiabilis, cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque , tamquam apud Sirenios scopulos, consenescas.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 16:1)
-
Significat autem susque deque ferre animo aequo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IX 4:1)
-
Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 4:1)
-
CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum elegantium recordationes.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 2:1)
-
Ea, inquit, dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:1)
-
Subnixo animo quasi et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:2)
-
demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:3)
-
CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 2:1)
-
Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam homini virtute animi sola et summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia quae corporalia et externa appellarentur virtuti deessent, malitiae adessent.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 5:1)
-
Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 6:1)
-
Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et ' Quaenam,' inquit, 'Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et rempublicam salvam esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur?
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 6:1)
-
Increscunt animi, virescit volnere virtus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:4)