라틴어 문장 검색

et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula conciri videret et cum ingenti commeatu classem Punicam adventare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium urgeretur, quamquam impar numero navium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 412:1)
duae classes infestae circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima tranquillitas maris in altum evexisset, concursurae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 413:1)
cuius primo classis petere altum visa est, quo facilius superaret promunturium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 414:2)
T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 13:1)
sub Casino biduo stativa habita et passim populationes factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 117:3)
huius populatio templi haud dubia inter scriptores est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 150:1)
ita cum triginta navium classe - omnes autem quinqueremes erant - ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque . . . et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca - oriundi et ipsi a Phocaea sunt - copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 274:1)
aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidii Romani quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnis ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 285:1)
tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 289:1)
post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 304:1)
per idem tempus M. Valerius Laevinus, temptatis prius per secreta conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 334:1)
classem satis esse ad arcendum Italia regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 400:2)
decrevere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 401:3)
Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 413:2)
quo modo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 496:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION