라틴어 문장 검색

utrum, dum quosdam domas, interea indomitis haec praestabis, an, antequam domes, interea?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1743)
nam post remedia morborum signa et causas commemorat, quibus signa fiunt et quibus intelleguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4403)
udisque aries in gurgite villis mersatur musmonem dicit ducem gregis, quem ita et Varro commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4461)
illa pia responsione ait, ut quod sciret dea utile mortalibus, ipsa praestaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 53210)
quod Hero- dotus apud Graecos plenissime commemorat in prima historia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 53213)
unde de Castore et Polluce ait Statius "Oebalidae fratres". Galaesus vero fluvius est Calabriae, qui iuxta civitatem labitur Tarentinam, in qua se hortos optimos vidisse commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1252)
pro qua re eis postea praestitit Iuppiter, ut haberent liberos sine ullo concubitu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1507)
drymoque xanthoque hae sunt, ut multi volunt, de quibus ait Iuno "sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3361)
nam ne continuatio nominum posset creare fastidium, in aliis habitum, in aliis commemorat virginitatem, in aliis pulchritudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3364)
victusque animi sic hoc dixit, ut "o praestans animi iuvenis". respexit id est commisit in legem sibi datam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4901)
haec talia qualia ipse commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5081)
"Tu in caelo summam potestatem dividi credas et scindi veri illius ac divini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum nec principium habere nec terminum, qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:20)
"Quis non intellegat male sanos et vanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:28)
At nos pudorem non facie,sed mente praestamus:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:1)
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION