라틴어 문장 검색

quod autem Nonis in collegio nostro non affuisses, valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 10:4)
cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:8)
Nam et amico amisso cum consuetudine iucunda turn multorum officiorum coniun- ctione me privatum videbam et interitu talis auguris digni- tatem nostri conlegi deminutam dolebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:2)
qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem, ex quo augurum institutis in parentis eum loco colere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:3)
quis enim putet aut celeritatem ingeni L. Bruto illi nobili- tatis vestrae principi defuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:1)
et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:5)
At oratio Laeli de collegiis non melior quam de multis quam voles Scipionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 3:2)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
hoc dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur, ad senatoriam vero sententiam, cuius erat ille princeps, vel maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:1)
Hic, qui in conlegio sacerdotum esset, primus post Romam conditam iudicio publico est condemnatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:6)
nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audires qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, sed melius non quaereres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 2:1)
quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 141장1)
sed fortasse maluit, id quod est adeptus, longe omnium non eiusdem modo aetatis sed eorum etiam qui fuissent in iure civili esse princeps.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:8)
qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장5)
Si ut illius aetatis principem, adsentior - sic enim accepimus - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION