라틴어 문장 검색

causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:1)
si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 32:1)
adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 41:1)
sed et illud,si breviter et dilucide summam rei,de qua cognoscere debeat, indicaverimus, quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 43:3)
nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 65:1)
illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 67:2)
modus autem principii pro causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:1)
non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et protinus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 77:3)
quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:9)
quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 85:1)
principiis enim cognitis multo facilius extrema intelligetis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:4)
finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 130:1)
ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 148:1)
aut praecedente finitione, quid sit virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 148:5)
finitioni subiecta maxime videntur genus, species, differens, proprium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 149:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION