라틴어 문장 검색

a Piraeo A. Atilius traditis successori quinque et viginti navibus tectis Romam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 474:1)
Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantes instruentesque se ad navale certamen rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 488:1)
et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 39:3)
per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 41:1)
et L. Aemilius Regillus, cui navalis provincia evenerat, eodem tempore profectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 42:1)
neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 44:1)
profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 47:1)
et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 57:3)
eo tamquam novo cum icti Aetoli essent - nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant - referre ad suos dixerunt velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 62:2)
ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 99:2)
Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim quae subductae erant navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 117:2)
Polyxenidas Samum petituros ratus hostes, ut se Rhodiae classi coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 143:1)
Aemilius postquam omissas in Lycia res et Livium profectum in Italiam cognovit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum revertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa vi adgredi urbem statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 188:1)
Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 194:1)
deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 201:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION