라틴어 문장 검색

oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:2)
Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 58:8)
Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper ;
(세네카, 행복론, Liber IV 48:1)
nec quisquam tantum a naturae lege descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 80:3)
Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit.
(세네카, 행복론, Liber VI 42:1)
Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia vis sua illos in proposito tenet ;
(세네카, 행복론, Liber VI 106:1)
magis irascetur a communi frugalitate desciscentibus, si paucos esse eos viderit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:3)
nam totus sermo conversatione Graecorum Ligurumque a patrio descivit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 44:3)
Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fundere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 7:3)
Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 47:3)
pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine desciscere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 69:2)
ingerantur lacerato pectori manus et in ipsam faciem impetus fiat atque omni se genere saevitiae profecturus maeror exerceat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:3)
non est enim iniuria nisi a consilio profecta.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:2)
Alia vitia a ratione, hoc a sanitate desciscit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 5:3)
Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis Stoicorum ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION