라틴어 문장 검색

Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 180:1)
cum utrimque duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis victos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo militem verbis obtereret, postremo pronuntiat Gracchus esse nihil quod de libertate sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 188:2)
sed quia equites non adfuere in tempore, ratio compositae rei turbata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 215:2)
iusso deinde eo ceterisque eiusdem noxae reis causam dicere, cum purgari nequissent, pronuntiarunt verba orationemque eos adversus rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 223:1)
afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 314:1)
postremo, victi consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 349:2)
sed tamen metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam eis copiis quas habebat par esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes casus composito ibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 457:1)
id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 590:1)
ceteri proditores ea quae composita erant expectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 127:2)
cum portae adpropinquaret, editus ex composite ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 129:3)
loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 245:1)
velut ex composito utrimque signum receptui datum, reductique in castra prope aequo Marte discesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 290:1)
ea pronuntiata Campanis atque ita spreta ut ultro contumelias dicerent minarenturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 335:1)
et cum iam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden per Attalum quendam, indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 346:1)
ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim, sed vi aperta gerebatur res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 360:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION