라틴어 문장 검색

Adhuc enim quaeri potest quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VI 4:1)
dolor et pudor sic de Mezentio aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3981)
nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima, nec tibi sit servos demeruisse pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 12:2)
Hiis Pudor accessit, longe fermenta relegans Luxurie, Veneris declinans dulce uenenum, Incestusque sitim redeuntem grata Pudoris Extinguit sacies, fluctusque libidinis a se Depellit, uincitque fuga, non mente Dyonem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:21)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION