라틴어 문장 검색

quare per Divos oratus uterque Penatis tu cave ne minuas, tu ne maius facias id quod satis esse putat pater et natura coercet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:3)
quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adiecta, omnia vero compositiora et, quantum nos poterimus, elaborata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 9:1)
quare, tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 12:1)
quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 58:1)
quare hoc dixisse satis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 116:4)
quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 130:1)
quare minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur alexanter et cassantra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 134:3)
quare mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine aliud grammatice loqui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 247:2)
quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 53:3)
quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet veritati;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 160:1)
quare, etiamsi in utramque partem valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene uti licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:2)
quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus praestare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant, eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 265:2)
quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 345:3)
nec video, quare curam dicendi patent quidam inde coepisse, quod ii, qui in discrimen aliquod vocabantur, accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:1)
quare si verbis legis stari non potest, voluntate standum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 183:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION