라틴어 문장 검색

denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 241:1)
ante rates, inquit, agimus causam, et mecum confertur Ulixes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 135:3)
aspice, aratra iugo referunt suspensa , unde apparet noctem appropinquare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 241:3)
sine translatione vero Bucolicis certe equidem audieram, qua se subducere colles incipient mollique iugum demittere clivo usque ad aquam et iam fracta cacumina fagi, omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 265:1)
nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 172:2)
ratibus adhuc navigaremus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:4)
sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:4)
tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub iugum missurum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장13)
cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장5)
Eius potiendi Marium maxima cupido invaserat, cum propter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장8)
Subduc cervicem iugo tritam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:7)
Iugum non recipio, immo, quod maiore virtute faciendum est, excutio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 8:3)
Pompeius et Caesar extruxerunt quidem villas in regione Baiana, sed illas inposuerunt summis iugis montium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:5)
Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:1)
illa nobis iugum inponit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION