라틴어 문장 검색

Petreius atque Afranius cum stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitarentur, cuius illi diem nondum venisse dicerent, Caesar ut cognosceret, postulatum est, eoque utrique, quod statuit, contenti fuerunt.
(카이사르, 내란기, 1권 87:5)
Illae adeo graviter inter se incitatae conflixerunt, ut vehementissime utraque ex concursu laborarent, altera vero praefracto rostro tota collabefieret.
(카이사르, 내란기, 2권 6:8)
Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:6)
Facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.
(카이사르, 내란기, 2권 27:4)
Hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.
(카이사르, 내란기, 2권 28:5)
Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat:
(카이사르, 내란기, 2권 31:1)
Hanc uterque, si adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium committeret.
(카이사르, 내란기, 2권 34:2)
At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit.
(카이사르, 내란기, 2권 41:8)
debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari.
(카이사르, 내란기, 3권 10:7)
Hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur;
(카이사르, 내란기, 3권 10:12)
Interea et rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum.
(카이사르, 내란기, 3권 10:15)
Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum.
(카이사르, 내란기, 3권 10:16)
Multa suppliciter locutus est, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus.
(카이사르, 내란기, 3권 19:4)
Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, si imprudentes ex insidiis, adoriri posset, eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt:
(카이사르, 내란기, 3권 30:5)
Ita ex utraque parte naves longas aggressus, quae erant deligatae ad terram atque inanes, IIII ex his abduxit, reliquas incendit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION