라틴어 문장 검색

sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 541:1)
ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientis fecerunt Romani pellique se statio passa est quae pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 152:1)
et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 640:1)
Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 326:1)
De Arretinis et fama in dies gravior et cura crescere patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 365:1)
acrius et intentius omnia gesturos timentes ne crescendi ex se inimico conlegae potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 526:2)
De Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 534:1)
crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 621:1)
eandem quod proelio victi Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 183:2)
id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 300:1)
alterius, obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 596:1)
nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit in hominis unius virtute tantum momenti esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 663:1)
et crescebat exercitus in dies ad nominis eius Gallis undique confluentibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 718:1)
cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 126:1)
In invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 526:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION