라틴어 문장 검색

me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 2:3)
populus Romanus interea, tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est, tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem iudiciorum vim gravitatemque requirit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:3)
de quo quid ego plura commemorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 1:2)
cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 2:3)
quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장5)
atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장1)
aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id commemorando facere non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:5)
cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
an quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo videri debet aequius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:2)
ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장3)
Incendor porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium, quae specie dispares prudentia coniunguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장4)
itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam et clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis alienae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:1)
Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 3:2)
Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 1:4)
in quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia [pecuniae membra] verbo bona putaverunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION