라틴어 문장 검색

Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia possideamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:5)
Quatenus vero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum versatur, nihil aliud est quam narratiunculatum et observationum futilium congeries, ideoque scripto huic minime congruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 10:9)
Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장9)
Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장12)
ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus mittere in regem Asuerum.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장2)
Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장32)
Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
(불가타 성경, 에스테르기, 10장2)
Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
(불가타 성경, 집회서, 39장38)
Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod sunt de genere Abraham.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장21)
Et hoc est exemplum scripturae: " Octava decima die Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno, in Asaramel,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장27)
Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장48)
ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장24)
Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장4)
Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장15)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: "Filius meus es tu; ego hodie genui te".
(불가타 성경, 사도행전, 13장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION