라틴어 문장 검색

nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 3:1)
Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata cuiusque audentia apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 1:1)
plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque canent insignes et hostibus simul suisque monstrati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:1)
ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 2:2)
conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:5)
habitus corporum varii atque ex eo argumenta.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:1)
proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:4)
inde etiam habitus nostri honor et frequens toga;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:1)
inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crinis in captivorum speciem formarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 2:1)
quod si habitum quoque eius posteri noscere velint, decentior quam sublimior fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 2:1)
Ceterum antequam destinata componam, repetendum videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장1)
Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장1)
Piso M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장4)
nihil in vultu habituque mutatum, quasi imperare posset magis quam vellet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장3)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION