라틴어 문장 검색

illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim cum ignominia dignis non erant comparandi), eosque, ex s. c. si non decedunt, cogendos ut decedant existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 9:6)
Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, ut quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurse nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 10:1)
Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus - nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 3:1)
decedes cum voles, nisi forte iam decessisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 4:10)
sin vero duas sextas, rursus est superparticularis, duae enim sextae pars tertia est, quodsi in comparatione ponatur, sesquitertiae habitudinis efficiet formam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 1:6)
Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, III1)
Similiter inter senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis CXX, id est XX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 3:1)
ergo 'decedere' composite dixit pro simpliciter 'cedere', ut in bucolicis "nec serae meminit decedere nocti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 234)
Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui post Kalendas erit usque ad horum eius diei sextam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 5:2)
Domitius cum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION