라틴어 문장 검색

Iam simul audacis uenient certamina Martis aduersisque parent acies concurrere signis, tum tibi non desit faciem componere pugnae, seu sit opus quadratum acies consistat in agmen, rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo, seu libeat duplicem seiunctim cernere martem, dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister miles sitque duplex gemini uictoria casus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae27)
additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis bracchio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 126:1)
sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant, et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 127:1)
in sinistro Fidenates propius montes consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 287:2)
sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul ignaviam pudore metum excussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 705:2)
mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 304:2)
nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 692:2)
in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 775:1)
sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 783:1)
nolle inrumpere antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 784:3)
trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:2)
Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 198:1)
tum dictator magistro equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit claraque voce Fumone victi inquit, velut examen apum loco vestro exacti inermi cedetis hosti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 360:1)
concursantesque cum atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 96:2)
circa ripam Tiberis, quo armis abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est, multosque imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere gurgites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 422:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION