라틴어 문장 검색

Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장4)
Ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittendo, postremo omnis civitas summo studio annitebatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장4)
Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장2)
Denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus asstricto superauerant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장2)
Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장2)
nulla pro socia obtinet, pariter omnes viles sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장7)
postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissimum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos, accire et ambiendo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장5)
Egomet in agmine [a]ut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장88)
Itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장4)
Ceterum, dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit, quos uti ex Latio et a sociis cogeret, Romae relictus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장1)
Nullius boni sine socio iucunda possessio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:5)
Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:8)
firmiore spissamento opus est quam in sociis usum Vlixem ferunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:2)
Quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 8:4)
Et nunc tamen, dum haeremus, non erimus aequis partibus socii;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION