라틴어 문장 검색

Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장11)
Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
(불가타 성경, 말라키서, 3장10)
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
(불가타 성경, 말라키서, 3장20)
dicentes: " Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장37)
et clamaverunt voce in caelum dicentes: " Quid faciemus istis et quo eos ducemus?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장50)
Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장31)
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장39)
et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장50)
habemus enim de caelo auxilium, quod nos adiuvat, et liberati sumus nos ab inimicis nostris, et humiliati sunt inimici nostri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장15)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장27)
Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장3)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장22)
et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장21)
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장15)
tu autem a caelo flagellatus nuntia omnibus magnam Dei potestatem ". Et his dictis, non comparuerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION