라틴어 문장 검색

Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub isdem auctoribus nata sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 6:2)
Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separauit, uir et arte et facundia insignis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 8:1)
nunc illis uerba superesse, deesse medendi scientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 29:5)
Quod si scientiam hanc non subiciat euidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 31:1)
Nam quae demum causae uel secundam ualetudinem praestent, uel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus uel trahatur uel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 46:1)
ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:4)
At INBECILLIS, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 1:1)
Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 6:5)
Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 5:4)
Neque Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 8:3)
Compluribus causis eo adductus sum ut peculiari studio in Celsi tractatum de medicina mentem adverterem.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.1)
nec minores gratiae mihi agendae sunt hujus viri generis, qui jam, socero vita defuncto, opus quod ille inchoarat summo studio absolvere pergunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.10)
Verum Latinos sibi quaerebat, non Graecos lectores, Quiritium sermonem graecae scientiae accommodare volebat;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.78)
Ni fallor, saeculo VII, VIII vel IX originem debent profectaque sunt ex illis Latinorum ludis literariis, quorum magistri eo usque saltem linguam graecam callebant, ut vel libros graecos qualicumque tandem modo latine interpretari, vel orationem vernaculam inspersis vocabulis alienigenis corrumpere valerent, adeo ut codicum margines ultimum essent eruditionis refugium, quae jam a plerisque inutilis habebatur, nec aliud quid nisi rerum obsoletarum studium prae se ferebat). Praeter haec glossemata graeca, quibus refertum est opus Celsianum, multo majorem etiam continet copiam glossematum latinorum, additamentorum denique interpretamentorumque cujuscumque generis.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.97)
Illam vero inprimis eorum quae praestiti mihi exopto mercedem, ut excellentissimi quique philologi majore studio quam ad hunc usque diem in Celsum mentem advertant, hodie scilicet nimis ab iis neglectum.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.156)

SEARCH

MENU NAVIGATION