라틴어 문장 검색

Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 25:1)
Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam quantam volent, farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:1)
Postea catenis per diem continendi, et noctibus solvendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 12:2)
Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 3:2)
Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 14:2)
et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:3)
Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:1)
nec tamen vitari debet in his, quae clauso continentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:2)
Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:4)
Possunt ista eadem genera etiam litoris arcnosi stagnis contineri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:7)
Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:1)
seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:2)
atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:5)
tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet, partem recidere, in qua regii generis proles animatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 4:2)
Celsus quidem affirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant regios pullos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION