라틴어 문장 검색

Ne erres itaque, inter potiora divitiae sunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 114:3)
Mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 115:3)
apud me divitiae aliquem locum habent, apud te summum ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 115:4)
Utrumne " Inutiles estis " an " Ego uti divitiis nescio " ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 120:1)
Divitias nego bonum esse ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 127:2)
Ergo paupertati adhibebimus illas, quae pugnare sciunt, fortiores, divitiis illas diligentiores, quae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:3)
divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 138:3)
vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis con- stitit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 138:5)
Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 140:1)
Sapientis quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 141:1)
Vanum gloriae genus odium diuitiarum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.22)
erat summa uirtus, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.42)
Ciuitatis istius principes diuitias suas exercent contra naturam:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.59)
licet extruat marmoribus atque auro tegat superbus aulam, limen armatae ducis servent cohortes, mittat immensas opes exhaustus orbis, supplices dextram petant Parthi cruentam, regna divitias ferant:
(세네카, 옥타비아 9:42)
misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION