라틴어 문장 검색

At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:12)
et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:1)
Quomodo ille, cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:15)
Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:10)
Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:4)
Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem gestat ecclesiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.6)
et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:7)
Nunc, dea, nunc succurre mihi - nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis - , Ut mea votivas persolvens Delia voces Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 315)
"Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, Ne capiti soles, ne noceantque nives:"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 41)
Hanc volitent animae circum sua fata querentes Semper et e tectis strix violenta canat;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 527)
Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera, blandaque cum multa tura dedisse prece, non ut marmorei prodirem e limine tecti, insignis clara conspicuusque domo, aut ut multa mei renouarent iugera tauri et magnas messes terra benigna daret, sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae inque tuo caderet nostra senecta sinu, tum cum permenso defunctus tempore lucis nudus Lethaea cogerer ire rate?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 31)
Vos modo proposito dulces faueatis amici, neue neget quisquam me duce se comitem, aut si quis uini certamen mite recusat, fallat eum tecto cara puella dolo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 66)
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum, laeta Molorcheis posuit uestigia tectis, paruaque caelestis placauit mica, nec illis semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae5)
invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 102:2)
quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 163:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION