라틴어 문장 검색

patria altera militaris est haec sedes, vallumque pro moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 501:1)
quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 504:1)
flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 510:1)
cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 513:1)
quod cum per aquam ferme genus tenus altam tres sequerentur, Thraces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque iumento ad stationem suorum se recipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 514:1)
octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 515:1)
et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 568:3)
Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)
si bene dicetis, vostra ripa vos sequar, si male dicetis, vostro gradiar limite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 318)
amoenitates omnium venerum et venustatum adfero ripisque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 13)
Alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장31)
Larix vero, qui non est notus nisi is municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장49)
item si secundum flumina aedis sacra fiet, ita uti Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장3)
torrentia flumina ripas quae aucta riparum munimina spernunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 523)
quae omnia Antiochiam allata sunt, plurimo numero infinita, cum plurimis rebus et tentoriis, et cum tentorio ipsius Corbahan, quod in modum civitatis turribus et moenibus diversi coloris et pretiosi serici aedificatum erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION