라틴어 문장 검색

Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:4)
inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 575:1)
quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:1)
iam prope erat ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 707:1)
nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 53:2)
is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta agnam vim hostium circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 56:1)
et iam ne tergo quidem abstinebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 397:1)
saevite in tergum et in cervices nostras:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 487:1)
M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque scivit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 613:1)
respicerent tribunal homines, castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem verso virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, ab complexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 631:1)
testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se saeviret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 648:2)
unde cum eadem reverti posset ad suos priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga impugnare hostium satius visum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:2)
castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 337:2)
T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere quod ab tergo hostibus foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 353:1)
qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo adortos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 366:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION