라틴어 문장 검색

Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis omnibus ut maneas nascendi lege creatus, posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae sanguine serpentis per saucia membra recepto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:5)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)
Ut nemus intravit letataque corpora vidit victoremque supra spatiosi corporis hostem tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, "aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis, aut comes" inquit "ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:1)
Furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exsilium dira poenam pro caede luebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:28)
Praecipitem famuli rapite hunc cruciataque diris corpora tormentis Stygiae demittite nocti."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 60:2)
atque aliquis de dis non tristibus optat sic fieri turpis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:11)
mens est, quae diros sentiat ictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:12)
Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus vertitur, et nondum tota me mente recepi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:2)
illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:13)
foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:8)
et extemplo tristi medicamine tactae defluxere comae, cum quis et naris et aures, fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:5)
diro convicia facto Tantalis adiecit vosque est postponere natis ausa suis, et me, quod in ipsam reccidat, orbam, dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 18:4)
Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis, caesis plangore lacertis, intendens palmas "o diris barbare factis, o crudelis" ait nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia iura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:6)
Nec plura locuta triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:20)
et modo, si posset reserato pectore diras egerere inde dapes inmersaque viscera gestit, flet modo seque vocat bustum miserabile nati, nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION