라틴어 문장 검색

Aeneadae duri murorum in parte sinistra opposuere aciem, nam dextera cingitur amni, ingentisque tenent fossas et turribus altis stant maesti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:4)
Nam qua globus imminet ingens, immanem Teucri molem volvuntque ruuntque, quae stravit Rutulos late armorumque resolvit tegmina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:9)
et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:2)
Dum se glomerant retroque residunt in partem, quae peste caret, tum pondere turris procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:3)
Semineces ad terram, immani mole secuta, confixique suis telis et pectora duro transfossi ligno veniunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:4)
Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas, hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta, Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus, Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan, Privernum Capys.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:17)
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant, armati ferro et cristis capita alta corusci:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:2)
Talis in Euboico Baiarum litore quondam saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:9)
Miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:3)
Manet imperterritus ille, hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:2)
Quin et fatalis murorum attollere moles saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:6)
Pars aditus urbis firmet turrisque capessat, cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 16:12)
Tum studio effusae matres et volgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:8)
Interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:1)
" Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes dant cuneum densaque ad muros mole feruntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION