라틴어 문장 검색

Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, viri egregii, quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expedit.
(세네카, 행복론, Liber II 96:1)
Quid crudelis ?
(세네카, 행복론, Liber III 74:7)
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 86:1)
quaerentibus, quae- nam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professes esse.
(세네카, 행복론, Liber III 101:3)
legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet !
(세네카, 행복론, Liber V 94:2)
Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde liber adversus eum essem, ac si nihil accepissem ;
(세네카, 행복론, Liber VI 15:1)
Proposuisti enim mihi Phalarim et alterum tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum illo iuris sit amplius ?
(세네카, 행복론, Liber VII 102:2)
Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:1)
Quid enim est, cur reges consenuerint liberisque ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum exsecrabilis ac brevis potestas sit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:2)
Tyrannus autem a rege factis distat, non nomine ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 73:5)
nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest, et L. Sullam tyrannum appellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 73:6)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:4)
Quemadmodum domini crudeles tota civitate commonstrantur invisique et detestabiles sunt, ita regum et iniuria latius patet et infamia atque odium saeculis traditur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 110:1)
tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum, et ei, quibus inminebat, exscindere adgressi sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION