라틴어 문장 검색

non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:3)
illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:5)
illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre- tum qui sapientis esse , nihil posse percipi, fateretur esse perceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:6)
urgebor iam omnium vestrum convicio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:4)
videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:1)
nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 2:1)
Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 2:2)
sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:1)
instabat, urgebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:4)
Milo unus urgebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 2:5)
Cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim adversariorum non ius par, non agendi potestas eadem, non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, C. Aquili, vosque qui in consilio adestis, orat atque obsecrat ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 5:1)
ab ipso repudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu agitatus atque perterritus, quem praeter te appellet habet neminem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 4:1)
quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:4)
ut interrogando urgeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:9)
quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 52:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION