라틴어 문장 검색

quorum utrum ei acciderit, merenti digna constitit poena;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말28)
neuter timet, neuter timetur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:5)
patres igitur iurati - ita enim convenerat - censuerunt uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 538:1)
tractus uter pluris lepores, uter educet apros,utra magis piscis et echinos aequora celent,pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1510)
utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 8:4)
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:2)
si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:1)
et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter fecerit, sed utrum factum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 82:2)
Dic uter obsequentior sit, uter indulgentior.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 4:6)
neuter aditu difficili, neuter sumptuoso;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 4:3)
Nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram aram novimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus, non parentamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 1:4)
tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 243:3)
si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 110:1)
Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:3)
SERVILIUS et C. Servilius consules - sextus decimus is annus belli Punici erat - cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturve uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION