라틴어 문장 검색

fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:3)
Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:1)
licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere - , cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 33:3)
Quoniam autem sua cuiusque animantis natura est, necesse est finem quoque omnium hunc esse, ut natura expleatur - nihil enim prohibet quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis - , sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter animalium genera distincta et dispertita sint et sua cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura desideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 34:1)
Zeno autem, ut iam ad vestros Balbe veniam, naturalem legem divinam esse censet, eamque vim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:1)
" Prohiberi melius fuit impedirique ne tot summos viros interficeret quam ipsum aliquando poenas dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 82:4)
Quocirca bene praecipiunt, qui vetant quicquam agere, quod dubites aequum sit an iniquum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 40:4)
non prohibere aqua profluente, pati ab igne ignem capere, si qui velit, consilium fidele deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non molesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 69:2)
Prohibenda autem maxime est ira in puniendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:2)
qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 54:3)
nam et a re publica forensibusque negotiis armis impiis vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta rura peragrantes saepe soli sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:7)
Quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege naturae, idque ipsum si ita est, certe violare alterum naturae lege prohibemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 33:2)
Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:1)
usu vero urbis prohibere peregrinos sane inhumanum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:4)
num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa rerum civilium cognitione et prudentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION