라틴어 문장 검색

tum de salute, mox de victoria certavere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 4:1)
quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam ex mala.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 4:2)
ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:3)
nec Agricola umquam in suam famam gestis exultavit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 3:1)
ne famam quidem, cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 5:1)
haud semper errat fama;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 7:1)
et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 4:1)
fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:1)
mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 3:1)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 2:3)
et Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 3:1)
caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, a cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 4:1)
nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 7:1)
Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam paci circumdedit, quae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellum timebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION