라틴어 문장 검색

Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장4)
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;
(불가타 성경, 아모스서, 6장5)
et dixit: " Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
(불가타 성경, 요나서, 2장3)
ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est ".
(불가타 성경, 요나서, 2장10)
Audite, quae Dominus loqui tur: " Surge, contende iudicio coram montibus, et audiant colles vocem tuam ".
(불가타 성경, 미카서, 6장1)
Vox Domini ad civitatem clamat - et sapientia est timere nomen tuum -: " Audite, tribus et coetus civitatis!
(불가타 성경, 미카서, 6장9)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장14)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장10)
Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장16)
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장10)
Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장14)
Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장14)
Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장2)
Et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini.
(불가타 성경, 하까이서, 1장12)
Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION