라틴어 문장 검색

at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 755:1)
raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam severissimi consulis fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 763:1)
orare tribunos ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent plebemque oboedientem in re tam trepida patribus praeberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 767:2)
appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum implorare vastatis agris, urbe prope oppugnata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 767:3)
cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 793:1)
tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi ut quae vellet Scaptius diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 794:1)
bunum et tribunus populum in consules incitabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 9:2)
id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 9:6)
quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 18:1)
fine non fieri posse si in eadem civitate tribuni plebis et patres essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 19:1)
nisi patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius adversus scelus civium quam adversus hostium arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 22:2)
tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 44:5)
cum in contionem consumes processissent et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens Curtius respondit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros conubium diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 62:1)
cum Canuleius victoria de patribus et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant et crescente in dies fama belli dilectum impediunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 66:1)
consules, cum per senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, concilia principum domi habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION