라틴어 문장 검색

Attica pubes 40 30 Attici 157 11 Atticus v. Pomponius AtticusCn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)71)
Qua re si anguste et exiliter dicere est Atticorum, sint sane Attici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 1:3)
haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:1)
Scriberet hesterna patri cum luce salutem, 'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVIII6)
accedunt non Attici, sed salsiores quam illi Atticorum Romani veteres atque urbani sales.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 2:1)
istorum enim iudicio, si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice, cui primae sine controversia deferebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:1)
'Cecropias' hic Atticas, quia Ce- crops in Attica regnavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1773)
Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:6)
ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit aut ne sit Aeschines neve Demosthenes Atticus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:5)
praeterea legendum est ochra attica (item p. 170,2 ochra quae attica nominatur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).809)
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse - est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas - et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 2:1)
an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:3)
ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 4:1)
Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim neminem, cum id certe sit vel maxime Atticum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 3:3)
Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION