라틴어 문장 검색

ignis in aede Vestae neglegentia virginis quae non custodierat exstinctus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha4)
ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant, quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 121:1)
itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque portendentis sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae ratio transportandae Romam deae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 144:1)
cum Romam deam devexissent, tum curarent ut qui vir optimus Romae esset hospitio exciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 151:2)
praemissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam adportari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 153:1)
P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae iussus, isque de nave accipere et in terram elatam tradere ferendam matronis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 196:1)
postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in nave evectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 197:1)
eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture, precantibus ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae est in Palatio, pertulere deam pridie idus Apriles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 199:1)
populus frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 200:2)
haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur, ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 252:1)
quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 255:1)
in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 257:2)
has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante desinet omnibus eos agitare furiis quam reposita sacra pecunia in thensauris fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 260:1)
deam sua templa defensuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 261:4)
Sed et nunc et et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 263:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION