라틴어 문장 검색

atque inter preces uelut in soporem solutus, sentit, ut ipse postea referre erat solitus, quasi magnam latamque manum caput sibi in parte, qua dolebat, tetigisse, eodemque tactu totam illam, quae langore pressa fuerat, corporis sui partem, paulatim fugiente dolore, ac sanitate subsequente, ad pedes usque pertransisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].10)
Contemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quoto cuique contingit,ut et segetum arationumque perciperet usum et varias dissimillimasque terrarum species pernosceret - quarum non nullae colore, non nullae qualitate fallunt, atque in aliis regionibus nigra terra, quam pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis, in his pinguis lubrica melius respondet, quibusdam sicut in Africa Numidiaqueputres harenae fecunditate vel robustissimum solum vincunt, in Asia Mysiaque densa et glutinosa terra maxime exuberat - atque in his ipsis haberet cognitum, quid recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvestris ager, quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem quoque dispiceret et in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus parandis conservandisque, quoniam et hanc adscivimus quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 24:1)
Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continua perduxit haustu, atque, ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:1)
quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11A 3:1)
Nam qui spem suam totam atque fiduciam im meae fidei puritate disponit et importuna me non inquietat instantia, sed ex mea tantum liberalitate spem suam capere confidit effectum, magis apud me censetur id meritus impetrare quod cupit quam qui dictis expresse cordis mihi secreta vulgavit et totam spem suam in sermonis facundia collocavit, magis scilicet de proprii sermonis nitore ac verborum duplicitate quam de mei arbitrii sinceritate confisus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:4)
Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in mel simul et convivam et vectorem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:4)
His duabus portis, una versus montana, altera ad pontem lapideum Tankradi custodia observatis, et Christiano exercitu sedato, atque a rebus bellicis aliquantulum securo, aliquibus sociis interdum aleis prae otio intendentibus, contigit quodam die filium comitis Conradi de Lutzelemburg, Adelberonem nomine, clericum et archidiaconum Metensis Ecclesiae, juvenem nobilissimum de regio sanguine, et proximum Henrici III Romanorum Augusti, alearum ludo pariter recreari et occupari cum matrona quadam, quae magnae erat ingenuitatis ac formositatis, in viridario pomiferis arboribus et herbarum abundantia [0464C] plenissimo, et silva quae juxta sedem et eamdem portam urbis habebatur, quam dux Godefridus et Teutonicorum comitatus obsidione premebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:1)
Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum augendum atque honestandum, aut benivolentiae gratia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cuius virtutem suspiciunt, quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes metuunt, aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve homines largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae sordidissima, est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere conantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 27:1)
Qua re, si hac eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui sciat aut negare oportere, quod arguare, aut, si id non possis, tum ostendere, quod is fecerit, qui insimuletur, aut recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo nomine usurpandum, quo arguatur, aut non ita agi, ut debuerit ac licuerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 70:1)
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat, cingens materna tempora myrto, an deus inmensi venias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule teque sibi generum Tethys emat omnibus undis, anne novum tardis sidus te mensibus addas, qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis panditur - ipse tibi iam bracchia contrahit ardens Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit - quidquid eris, - nam te nec sperant Tartara regem nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, quamvis Elysios miretur Graecia campos nec repetita sequi curet Proserpina matrem - da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis ignarosque viae mecum miseratus agrestis ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:8)
"sicut inciti atque alacres rostris perfremunt delphini" - item alia multa - Silvani melo consimilem ad aures cantum et auditum refert - ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit id de quo dubitaverat incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea cum vidissent motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac divina domo sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:7)
Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
하느님께서 보시니 그 빛이 좋았다. 하느님께서는 빛과 어둠을 가르시어, (불가타 성경, 창세기, 1장4)
Dixit autem Deus: "Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
하느님께서 말씀하시기를 “하늘의 궁창에 빛물체들이 생겨, 낮과 밤을 가르고, 표징과 절기, 날과 해를 나타내어라. (불가타 성경, 창세기, 1장14)
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
이렇게 하느님께서는 큰 용들과 물에서 우글거리며 움직이는 온갖 생물들을 제 종류대로, 또 날아다니는 온갖 새들을 제 종류대로 창조하셨다. 하느님께서 보시니 좋았다. (불가타 성경, 창세기, 1장21)
Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.
이렇게 사람을 내쫓으신 다음, 에덴 동산 동쪽에 커룹들과 번쩍이는 불 칼을 세워, 생명나무에 이르는 길을 지키게 하셨다. (불가타 성경, 창세기, 3장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION