라틴어 문장 검색

nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장12)
et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장9)
sed nihil aeque quam sitis fatigabat, cum ingens multitudo bellatorum im- bellium uno reliquo fonte uterentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장6)
Quoties super tali negotio consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장1)
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
postremo in scelera simul ac dedecora prorupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장12)
sed non ideo pervicit quin suspensa et quo ducerentur inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장4)
ad eum per speciem necessitudinis crebro ventitando pellicit patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria iam uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장2)
morem accommodari prout conducat, et fore hoc quoque in iis quae mox usurpentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장11)
at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret veniam exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrippinam memoria beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 8장4)
utere, ut voles, prole magni Achaemenis, quod mihi solum hostes non abstulerunt.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장6)
verum ita maioribus placitum, quanta pervicacia in hostem, tanta beneficentia adversus supplices utendum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장7)
et secuta consilium ducis industria militum, divisique in duo agmina, qui laevum iter petiverant recens reversos praedaque per luxum usos et somno gravis circumvenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장5)
simul Agrippina trepidatione principis usa ministrum operis Narcissum incusat cupidinis ac praedarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장5)
quin etiam dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam colerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION