라틴어 문장 검색

quam orationem in Origines suas rettulit, paucis ante quam mortuus est [an] diebus an mensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:4)
Atque etiam ipsum Libonem non infantem video fuisse, ut ex orationibus eius intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:3)
Quid igitur, inquit, est causae, Brutus, si tanta virtus in oratore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus eius appareat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 3:2)
Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet ad forensem - pleraeque enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장2)
quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:1)
dein cum otiosus stilum prenderat motusque omnis animi tamquam ventus hominem defecerat, flaccescebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:2)
Gaius vero filius eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque victu excultus atque expolitus, turn eius elegans est habitum etiam orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:1)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
Mummii fratres, quorum exstant amborum orationes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장2)
Albini orationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장6)
quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:2)
alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:8)
Sed nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur - unus enim sonus est totius orationis et idem stilus - , nec de Persio reticuisset Gracchus, cum ei Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris obiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:4)
nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:2)
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit - ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION